skip to main |
skip to sidebar
Te Deum - A Hymn of Thanksgiving (In Latin)
A hymn of thanksgiving:
Te Deum (in Latin)
Te Deum laudámus:
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem,
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli,
tibi cæli et univérsæ potestátes:
Tibi chérubim et séraphim
incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus
Apostolòrum chorus,
Te prophetárum
laudábilis númerus,
Te mártyrum candidátus
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem
imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum
et únicum Fílium;
Sanctum quoque
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ,
Christe.
Tu Patris
sempitérnus es Filius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem,
non horrúisti Virginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo,
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes,
in glória Patris.
Iudex créderis
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni,
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis
in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine,
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos,
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum,
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine,
die isto sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine,
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos,
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi:
non confúndar in ætérnum.
V. Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum.
R. Et laudabilis, et gloriosus et superexaltatus in saecula.
V. Benedicamus Patrem, et Filium cum Sancto Spiritu.
R. Laudemus, et superexaltemus eum in saecula.
V. Benedictus es, Domine, in firmamento caeli.
R. Et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in secula.
V. Benedic, anima mea, Domino.
R. Et noli oblivisci omnes retributiones eius.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
(The translation into English also posted.)